

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 17
Hoc autem dico.Hoc promisit Deus Abrahae,hoc autem testamentum confirmatumper juramentadicoet affirmo, quodlex non facit irritum,de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahae, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent.Lex non facit irritum.Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.